CAELUM

CAELUM
CAELUM
a caedo, Graece γλύφανον, apud Theocritum, qui poculum in certamine rustico depositum ita describit,
Καὶ βαθὺ κιςςύβιον κεκλυσμένον ἀδἕι καρῷ
Α᾿μφωὲς νεοτευχὲς, ἔτι γλυφάνοτο ποτόσδον
Τῷ περὶ μὲν χείλη μαρύεται ὑψόθι κιςςούςτκτλ.
Latine scalprum ad verbum, nam γλύφειν est scalpere. Sed Scalprum de celo, quô operantur Argentarii, vix Latini dicunt, ac ne vix quidem: Horatiusque scalpra Sutorum propria facit, l. 2. Serm. Sat. 3. v. 106. quae Graeci σμὶλα vocant ac σμίλια Sed et γλύφανον dixêre scalpellum Graeci, quô calami ad scribendum olim aptabantur, atque attemperabantur, quem et σμίλην, et γλυφὶδα et γλυπτῆρα et γλυφέα vocitârunt; Cannivum hodie Galli appellant, quod cannâ seu harundine scriberent Veteres, non uti nos pennâ. Porro quod celum Veterib. erat, cilium quoque et cilionem appellavêre Latini recentiores. Imo etiam Sicilium, quod est σμίλιον: nam et sicilatos lapides vulgo Galli dicunt, qui sculpti sunt: et sicilare, pro sculpere vel caelare, eixeler. Paulus Silentiarius vero γλύφανον etiam vocat instrumentum, quô lapides sculpebantur, in descr. Ambonis,
------ αὐχένα δ᾿ αὐτοῖς
Κυκλοτερῆ γλυφάνοισ: χάλιψ ἔσφιγξε τορέης.
Sed et λαοτόρους nuncupat, lapidum caelatores et sculptores. Burinum autem vulgo dicunt Galli τὸ γλύφανον, quô cavatores utuntur gemmarum et argenti. Summus Poeta vocem hanc tornum reddidit, Bucolis. l. 3. v. 36.
----- ----- pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis,
Lenta quibus torno facili superaddita vitis etc.
Sed improprie admodum. Licet enim terere omnium commune sit, Tornatorum, Sculptorum, Caelatorum et Rasorum; et tam Tornatores, quam Caelatores radant, aliud tamen proprie ξύσαι vel ξέσαι, aliud γλύψαι, aliud τορνεῦσαι. Tornatores enim ex culpunt et insculpunt ligna, striasque in iis et sulcos faciunt τορνευτηρίῳ, at figuras et sigilla tornô exprimere non possunt: id quod Caelatorum est seu Toreutarum, qui caelô utuntur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1045. et infra, ubi de Pustulato argento.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Caelum — Nombre Latino Caelum Abreviatura Cae …   Wikipedia Español

  • caelum — index climate Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Caelum — (el cincel) es una constelación menor del hemisferio sur, introducida por Nicolas Louis de Lacaille …   Enciclopedia Universal

  • Caelum —   [lateinisch »Meißel«, »Grabstichel«], Abkürzung Cae, lateinisch Bezeichnung für das Sternbild Grabstichel am südlichen Himmel …   Universal-Lexikon

  • Caelum — [sē′ləm] n. a small S constellation between Columba and Eridanus …   English World dictionary

  • Caelum — For the cargo ship, see USS Caelum (AK 106). Cae redirects here. For other uses, see CAE (disambiguation). Caelum Constellation List of stars in Caelum Abbreviation Cae …   Wikipedia

  • Caelum — Daten des Sternbildes Grabstichel Deutscher Name Grabstichel Lateinischer Name Caelum Lateinischer Genitiv Caeli Lateinische Abkürzung Cae Lage auf Himmelsäquator …   Deutsch Wikipedia

  • Caelum Bliss — was a goth band from Detroit, Michigan circa 1993 1999.Formed by guitarist/producer Tony Hamera, Caelum Bliss took the Detroit underground by storm, gaining critical acclaim gigging alongside artists such as Christian Death, Shadow Project, Chris …   Wikipedia

  • Caelum Hyblae — (Рагуза,Италия) Категория отеля: Адрес: Salita Specula, 11, 97100 Рагуза, Италия …   Каталог отелей

  • Caelum Hostel — (Кали,Колумбия) Категория отеля: Адрес: Av 4n No 9n 47, 760050 Кали, Колумбия …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”